- SABINUS
- I.SABINUSConsul cum Messala, An. Urb. Cond. 966. Iterum cum Anulino biennio post.II.SABINUSConsul cum Venusto, sub Gordiano III. apud Iul. Capitolin. in Vita huius c. 23. quibus Magistratum gerentibus, inita factio est in Africa, contra Imperatorem, duce Sabinianô, ut idem refett.III.SABINUSEpiscopus Heracleae, Secâ Macedonianus, sub Theodosio M. Edidit syntagma diversorum Conciliorum, Socr. l. 1. Hist. c. 5. l. 2. c. 11. et seqq.An idem cum Monacho, omnium Synodorum epitomatore? Possevin. in Appendic. ad Appar. Sacr. Voss. de Hist. Lat. l: 2. c. 3. Nic. Lloydius. DE eo Socr. Histor. Eccl. l. 1. c. 5. Σαβῖνος ---- ςυναγωγην` τῶ διαφόρων ςυνόδων ἐγγράφως ἐξέδωκαν ποιηςάμενος, καὶ τλ. Sabinus ---- tum ea, qu ae varia Episcoporum Concilia scriptis ediderant, in unum volumen cum collegisset etc. Quod tamen non ex fide fecisse, idem paulo post ait: Quin etiam nonnulla deditâ operâ praetermisit, quaedam etiam pervertit; quae autem ad eum exitum, quem sibi proposuerat, facere videbantur, omnia diligenter excerpsit. Sic l. 2. c. 13. eum in sua Collectione, Epistolam quidem Episcoporum Antiochiae convocatorum ad Iulium scriptam minime praetermisisse; at Epistolas ipsius Iulii in eadem neutiquam intexuisse, refert. Vide Gerh. von Mastricht Hist. Iuris Eccl. num. 143.IV.SABINUSEpiscopus Placentinus, pietate et doctrinâ clarus. Interfuit Concilio Aquileiensi, A. C. 381. Hunc scriptorum suorum arbitrum Ambrosius esse voluit.V.SABINUSICtus celebris sub Heliogabalo, saecul. 3. Cato sui saeculi dictus: cui Ulpianus librorum suorum 51. dedicavit. Hic occidi iussus ab Imperatore, mire servatus est. Ael. Lamprid. in Utta Heliogabali c. 16. Sabinum Consularem virum, ad quem licbros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocatô Centurione mollioribus verbis, iussit occidi. Sed Centurio aure surdior imperari sibi credidit, ut Urbe pelleretur: itaque fecit, sic vitium Centurionis Sabino Saluti fuit. De eodem Vide in extrema Vita Alexandri Severi.VI.SABINUSMasurius, ICtus scripsit Fastorum et memorabilium libros, Persius Sat. 5. v. 90.Exceptô si quid Masuri rubrica notavit.Eius in Digestis apud Athenaeum et Agellium crebra mentio. Vide Masurius.VII.SABINUSPoppaeus, vide Poppaeus.VIII.SABINUSPraefectus Urbis, sub Maximino Imperatore interfectus est, una cum amicis Maximini, fuste percussus. Vide Iul. Capitolin. in Maximinis c. 15. et Herodian. l. 7. c. 7.IX.SABINUSSophista sub Adriano principe, scripsit Isagogen ad materias, et hypotheses, declamationum libros 4. praeterea in Thucydidem enarrationem, Suidas.X.SABINUSSyrius memorandae fortitudinis, qui, tempore Titi primus Hierosolymae muros ascendit. Ioseph. Bell. Iud. l. 6. c. 1.XI.SABINUSTyro, scripsit περὶ κηπουρικῶν i. e. de hortensibus. Plin. l. 19. c. 10.XII.SABINUSVespasiani frater, a Vitellio interfectus, qui Vespasianô res contra Iudaeos gerente, post Othonis mortem, Capitolium cum aede Iovis occupaverat.XIII.SABINUSaliô nomine Iulius, Lingo, falsâ stirpis gloriâ proaviam suam D. Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulteriô placuisse iactabat. Miscuit se factioni Civilis et Classici. Tacit. Hist. l. 4. c. 55. de exitu c. 67.XIV.SABINUSpraenomine Publius, Praefectus cohortis; dein cum Iulio Prisco Praetorianis praepositus a Vitellio, Tacit. l. 11 Hist. c. 92. Idem postea detectâ Caecinae proditione ob eius amicitiam vinctus, substitutô in locum eius Alfenô Varô. l. 3. Hist. c. 36.XV.SABINUSpraenomine Titus, secundum Plinium, vel Titius secundum Cornel. Tacitum, illustris Eques Romanus, ob amicitiam Germanici, et quia non omiserat coniugem Agrippinam liberosqueve eius percolere; scelerate a Latinio Latiari, Portio Catone, Petitio Rufo, M. Opsio Praeturâ functis, cupidine Consulatus, adnuente sceleri Seianô, subversus, Iuniô Silanô et Siliô Nervâ Consulib. Tacit. l. 4. Annal. c. 68. Vide et Titurius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.